Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Paralipomenon - 11

Primus Paralipomenon

11 1Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: «Os tuum sumus et caro tua.
2Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum”».
3Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.


4Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
5Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: «Non ingredieris huc». Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David;
6dixitque: «Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux». Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.
7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
8Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.
9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
11et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.
12Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
13 In Aphesdommim - Lege cum 1Sam 17,1 be’efes dammîm; TM bappas dammîm
Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

14 Hic stetit... et defendit... percussisset - Lege cum Gr, Vg, Arab (cfr. 2Sam 23,10) wajjitjassēb... wajjaṣṣlêhā wajjak; TM in plurali

15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;
17desideravit igitur David et dixit: «O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta!».
18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino
19dicens: «Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam». Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.


Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,
20 Triginta - Lege cum Syr haššelôšîm (cfr. 2Sam 23,18); TM «trium»
Et ipse erat... nominatus - Lege cum qere et vers welô... šēm (et ei erat... nomen, sicut v. 24); TM welō’...šem (et non erat... nomen)
inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.
21 Triginta - Lege cum Syr haššelošîm; TM haššelôšāh (tres)
Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
22 Vir robustissimus - Omitte cum Syr ben (forte varians pro ‛îš «filius» vel «vir roboris»)
23Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
24Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,
25inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.


26Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
27 Harodites - Lege cum 2Sam 23,25 haḥărôdî; TM hahărôrî
Elica Herodites - Adde cum 2Sam 23,25 ’ēlîqā’ haḥărôdî; TM omittit propter homoeoteleuton      
28Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
32Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,
33 Bahurimites - Lege cum Vg habbaḥûrimî; TM habbaḥărûmî
Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
34 Asem - TM praemittit be (duplex scriptio ex praecedenti nomine haššaalbōnî)
35Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,
36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,
38Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
40Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,
41Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,
42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;
43Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,
44Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,
45Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,
46Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites,
Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
47 De Soba - Lege vel haṣṣōbî vel miṣṣōbāh; TM hammeṣōbājā (videtur esse mixtura ambarum formarum)

Note al testo

13 In Aphesdommim - Lege cum 1Sam 17,1 be’efes dammîm; TM bappas dammîm
14 Hic stetit... et defendit... percussisset - Lege cum Gr, Vg, Arab (cfr. 2Sam 23,10) wajjitjassēb... wajjaṣṣlêhā wajjak; TM in plurali
20 Triginta - Lege cum Syr haššelôšîm (cfr. 2Sam 23,18); TM «trium»
Et ipse erat... nominatus - Lege cum qere et vers welô... šēm (et ei erat... nomen, sicut v. 24); TM welō’...šem (et non erat... nomen)
21 Triginta - Lege cum Syr haššelošîm; TM haššelôšāh (tres)
22 Vir robustissimus - Omitte cum Syr ben (forte varians pro ‛îš «filius» vel «vir roboris»)
27 Harodites - Lege cum 2Sam 23,25 haḥărôdî; TM hahărôrî
Elica Herodites - Adde cum 2Sam 23,25 ’ēlîqā’ haḥărôdî; TM omittit propter homoeoteleuton      
33 Bahurimites - Lege cum Vg habbaḥûrimî; TM habbaḥărûmî
34 Asem - TM praemittit be (duplex scriptio ex praecedenti nomine haššaalbōnî)
47 De Soba - Lege vel haṣṣōbî vel miṣṣōbāh; TM hammeṣōbājā (videtur esse mixtura ambarum formarum)